Saturday, June 30, 2012

ecce torpet probitas

by sheer coincidence I recently stumbled upon a song from the Carmina Burana which seems to sum up this week’s scandalous events quite nicely – it’s all about how honesty lies in a coma (the title), greed rules the world, people bend the rules to get rich quick, etc. Isn’t it amazing how prescient people were in the 12th century? Or alternatively, have we fallen back to the dark ages?

Latin text below the video, Latin text with English translation here (song no. 4, on page 5).

1.
Ecce torpet probitas,
virtus sepelitur;
fit iam parca largitas,
parcitas largitur;
verum dicit falsitas,
veritas mentitur.
Omnes iura ledunt
et ad res illicitas
licite recedunt.

2.
Regnat avaritia,
regnant et avari;
mente quivis anxia
nititur ditari,
cum sit summa gloria
censu gloriari.
Omnes iura ledunt
et ad prava quelibet
impie recedunt.

3.
Multum habet oneris
do das dedi dare;
verbum hoc pre ceteris
norunt ignorare
divites, quos poteris
mari comparare.
Omnes iura ledunt
et in rerum numeris
numeros excedunt

4.
Cunctis est equaliter
insita cupido;
perit fides turpiter,
nullus fidus fido,
nec Iunoni Iupiter
nec Enee Dido.
Omnes iura ledunt
et ad mala devia
licite recedunt.

5.
Si recte discernere
velis, non est vita,
quod sic vivit temere
gens hec imperita;
non est enim vivere,
si quis vivit ita.
Omnes iura ledunt
et fidem in opere
quolibet excedunt.

No comments:

Related Posts with Thumbnails